라틴어 문장 검색

Et ingredientur illuc et auferent omnes offensiones cunctasque abominationes eius de illa.
그들은 여기로 돌아와서 혐오스러운 것들과 역겨운 것들을 모두 이 땅에서 치워 버릴 것이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 11장18)
Qui autem iniuriam faciebat proximo, reppulit eum dicens: "Quis te constituit principem et iudicem super nos?
그러자 동료에게 해를 입히던 자가 모세를 떼밀며 대꾸하였습니다. ‘누가 당신을 우리의 지도자와 판관으로 세우기라도 했소? (불가타 성경, 사도행전, 7장27)
Et cum multa ieiunatio fuisset, tunc stans Paulus in medio eorum dixit: " Oportebat quidem, o viri, audito me, non tollere a Creta lucrique facere iniuriam hanc et iacturam.
그리하여 모두 식욕마저 잃었다. 그때에 바오로가 그들 가운데에 서서 말하였다. “여러분, 내 말을 듣고 크레타 섬을 떠나지 않았더라면, 이러한 피해와 손실을 입지 않았을 것입니다. (불가타 성경, 사도행전, 27장21)
Quare? Quia non ex fide sed quasi ex operibus; offenderunt in lapidem offensionis,
왜 그렇게 되었습니까? 그것을 믿음으로 찾지 않고 행위로 찾을 수 있다고 여겼기 때문입니다. 그들은 걸림돌에 걸려 넘어진 것입니다. (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 9장32)
sicut scriptum est: " Ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali; et, qui credit in eo, non confundetur ".
이는 성경에 기록된 그대로입니다. “보라, 내가 시온에다 걸려 넘어지게 하는 돌을, 부딪쳐 쓰러지게 하는 바위를 놓는다. 그를 믿는 이는 부끄러운 일을 당하지 않으리라.” (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 9장33)
Iam quidem omnino defectio est vobis, quod iudicia habetis inter vosmetipsos! Quare non magis iniuriam accipitis, quare non magis fraudem patimini?
그러므로 여러분이 서로 고소한다는 것부터가 이미 그릇된 일입니다. 왜 차라리 불의를 그냥 받아들이지 않습니까? 왜 차라리 그냥 속아 주지 않습니까? (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 6장7)
Sed vos iniuriam facitis et fraudatis, et hoc fratribus!
여러분은 도리어 스스로 불의를 저지르고 또 속입니다. 그것도 형제들을 말입니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 6장8)
Sine offensione estote Iudaeis et Graecis et ecclesiae Dei,
유다인에게도 그리스인에게도 하느님의 교회에도 방해를 놓는 자가 되지 마십시오. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 10장32)
nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium,
이 직분이 흠잡히는 일이 없도록, 우리는 무슨 일에서나 아무에게도 지장을 주지 않으려고 합니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 6장3)
Quid est enim quod minus habuistis prae ceteris ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos? Donate mihi hanc iniuriam.
여러분이 다른 교회들에 비해 나에게서 덜 받은 것이 무엇입니까? 내가 여러분에게 폐를 끼치지 않았다는 것을 제외하고 말입니다. 그것이 부당한 처사라면 나를 용서해 주십시오. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 12장13)
et " lapis offensionis et petra scandali "; qui offendunt verbo non credentes, in quod et positi sunt.
또한 “차여 넘어지게 하는 돌과 걸려 비틀거리게 하는 바위”입니다. 그들은 정해진 대로, 말씀에 순종하지 않아 그 돌에 차여 넘어집니다. (불가타 성경, 베드로의 첫째 서간, 2장8)
nam malum non est contrarium malo, nec injuria injuriæ, nec vindicta vindictæ, sed sunt similia.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 181:4)
non enim ut in beneficiis honestum est merita meritis repensare, ita iniurias iniuriis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 175:3)
Parvam illam ducebam proditionem in comparatione huius iniurie, et longe amplius fame quam corporis detrimentum plangebam, cum ad illam ex aliqua culpa devenerim, ad hanc me tam patentem violentiam sincera intentio amorque fidei nostre induxissent, que me ad scribendum com /f.11vb/ pulerant.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 3:7)
" Cum hanc, inquam, in tantum virum detractionis iniuriam ad mentem reducerem, non modicam hinc consolationem carpebam, inquiens:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION